Dum consummasset Jesus verba haec, convocatis discipulis duodecim dedit eis potestatem ejiciendi spiritus immundos, et curandi omnem infirmitatem, et misit eos praedicare regnum Dei, et ait: Nihil tuleritis in via, neminem salutaveritis, scilicet sicut alii, qui non ex studio optandi salutem, consueverunt salutare. In viam gentium ne abieritis, nec in civitates Samaritanorum intraveritis; gratis accepistis, gratis date Non portabitis pecuniam, non panem, non duas tunicas, id est superfluas, non calceamenta, non virgam. Secundum Marcum vero soleis, vel sandaliis uti jussi sunt, id est peronibus, et virgam ferre, quae pro potestate accipiendi necessaria ponitur. Ecce mitto vos sicut oves in medio luporum; qui vos recipit, me recipit.